itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent.promissum id benignius est ab rege quam praestitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma ademit. his urbe egressis et Illyriorum cohors—quingenti erant—et Uscanenses se urbemque dediderunt.Perseus praesidio Uscanae inposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit.ibi Romanis—quattuor milia autem hominum erant—praeter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis in Penestiam exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum et alioqui opportune situm,et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat.praetereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; opportunius etiam ad omnia positum esse.admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese. qua spe celeriore deditione erectus postquam animadvertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit.ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites Romani.magno usui Carvilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo, nihil in ipsos saevitum. ad Oaeneum perventum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. et maiore aliquanto, quam cetera,iuventute et validum oppidum moenibus erat, et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat.haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret.quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos nicatoras appellant, transcendit et scalis multis simul partibus impetus in urbem est factus.puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit;praedae alia militum cessere. Stuberram inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyricum, exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit.iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque, adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam.hi transgressi iugum Scordi montis per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem pervenerunt.Lissi rex Gentius erat. eo acciti legati mandata exponentes benigne auditi sunt; qui responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis, ceterum ad conandum id, quod velit, pecuniam maxime deesse.haec Stuberram rettulere regi, tum maxime captivos ex Illyrico vendenti. extemplo iidem legati addito Glaucia ex numero custodum corporis remittuntur sine mentione pecuniae, qua non data barbarus inops inpelli ad bellum non poterat.Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursum exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella, quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit.L. Coelius , legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moveri non ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere a praesidio, quod ibi Macedonum erat, cum multis volneribus repulsus Lychnidum copias reduxit.inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu in Penestas misit ad obsides ab iis urbibus, quae in amicitia cum fide permanserant, accipiendos;procedere etiam in Parthinos — ii quoque obsides dare pepigerant — iussit. ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, — tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat —missi. Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit;neque operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum valido praesidio defendente. et Perseus Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis ducit.