Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito . designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae sunt decretae: Hispania et Sardinia et Sicilia et classis.legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. hi, quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis.exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre.ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres acceperunt; quippe paucos Italici generis et magna ex parte tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant.consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque provinciae iis sunt Italia et Macedonia.hoc anno intercalatum est; tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere. sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus pontifices duo decesserunt L. Furius Philus et C. Livius Salinator . in locum Furii T. Manlium Torquatum , in Livi M. Servilium pontifices legerunt.principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn. Servilius de provinciis rettulissent, primo quoque tempore aut conparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit;priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti, faceret, in utramque provinciam, quod res desideraret supplementi, decerni ( decernunt in Macedoniam peditum Romanorum sex milia,sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta,socios trecentos); veteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent.alteri consuli nullus certus finitus numerus civium Romanorum, quem in supplementum legeret; id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos.Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites. quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, educerentur.tribunos iis, non permissum, ut consules facerent; populus creavit. sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati.hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret. Macedonia maxime curam praebebat.in classem mille socii navales cives Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret.in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.non sum nescius ab eadem neclegentia, qua nihil deos portendere vulgo nunc credunt, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri.ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto anticus fit animus, et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata,facem in caelo conspectam et bovem feminam locutam; eam publice ali. Menturnis quoque per eos dies caeli ardentis species adfulserat.Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris noctis lacrimavit. in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a conpluribus visum esse,alter in aede Primigeniae Fortunae, quae in colle est, duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco factum esset—palmam enatam in inpluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat—, alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur.publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi. quadraginta maioribushostiis quibus dis consules sacrificarent ediderunt et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victumis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset. omnia, uti decemviri praeierunt, facta.censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. petierunt censuram principes civitatis C. Valerius Laevinus , L. Postumius Albinus , P. Mucius Scaevola , M. Iunius Brutus , C. Claudius Pulcher , Ti. Sempronius Gracchus .