eadem aestate, qua in Thessalia haec gesta sunt, legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnavit;Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret. postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat,ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit.alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus.ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse,cum peterent, ut senatus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari,responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum inlatum.tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque.enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret.decernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur;nuntient, ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit.legati hi profecti: M. Cornelius Cethegus , M. Fulvius , P. Marcius Rex . metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam.Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti.ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostis patiantur.cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque, quos vellent, sumendi potestatem faceret.vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos.quattuor nominaverunt, M. Porcium Catonem , P. Cornelium Cn. f. Scipionem , L. Aemilium L. f. Paulum , C. Sulpicium Gallum .cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. bis ampliatus, tertio absolutus est reus.dissensio inter duarum provinciarum legatos est orta; citerioris Hispaniae populi M. Catonem et Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt.ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus , ab ulterioribus M. Matienus ;ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat.gravissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum vertisse. Furius Praeneste, Matienus Tibur exulatum abierunt.fama erat prohiberi a patronis nobilis ac potentes conpellare, auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in provinciam abiit, ne plures ab Hispanis vexarentur.ita praeteritis silentio oblitteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensumas vendere Hispanos, quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.et alia novi generis hominum ex Hispania legatio venit. ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus,cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur.senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci placere;qui Carteiensium domi manere vellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato; Latinam eam coloniam esse libertinorumque appellari.eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissae filius, legatus patris, et Carthaginienses venerunt.