quam absente se ex litteris de bene gesta re publica missis decernere debuerint, praesente honoris deorum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu decernerent.nihilo lenioribus quam absens senatorum aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in provinciam rediit.alter consul Postumius consumpta aestate in recognoscendis agris, ne visa quidem provincia sua, comitiorum causa Romam rediit.consules C. Popilium Laenatem P. Aelium Ligurem creavit. praetores exinde facti C. Licinius Crassus M. Iunius Pennus Sp. Lucretius Sp. Cluvius Cn. Sicinius C. Memmius iterum.eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fulvius Flaccus A. Postumius Albinus;Postumius condidit. censa sunt civium Romanorum capita CCLXVIIII et XV , minor aliquanto numerus,quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur.concors et e re publica censura fuit. omnis, quos senatu moverunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu moverunt, neque ab altero notatum alter probavit.Fulvius aedem Fortunae equestris, quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post quam voverat dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.L. Cornelius Lentulus , decemvir sacrorum, eo anno mortuus est.in locum eius suffectus A. Postumius Albinus . lucustarum tantae nubes a mari repente in Apuliam inlatae sunt, ut examinibus suis agros late operirent.ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius , praetor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit.patres referri de Liguribus renovarique senatus consultum volebant et consul Aelius referebat; Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens, si quid decernerent, intercessurum.collegam deterruit; patres eo magis utrique pariter consuli infensi in incepto perstabant. itaque cum de provinciis ageretur et Macedonia iam inminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt;Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popilio referretur. postulantibus deinde, ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est.praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum, M. Iunio in citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem.C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluvius Sardiniam.consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad provinciarum administrationem adtineret.Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli. plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem venisse tradunt.Eumenes igitur ut Romam venit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimaret deberi populus Romanus, in senatum est introductus.causam veniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem visendi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obviam iret.orsus inde a Philippi consiliis, necem Demetri filii rettulit, adversantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret;haec secum volutantem in animo oppressum fato regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. itaque Persea hereditarium a patre relictum bellum et simul cum imperio traditum iamiam primum alere ac fovere omnibus consiliis.florere praeterea iuventute, quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate. quae cum corporis robore ac viribus vigeat, animum esse inveteratum diutina arte atque usu belli, iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis,non finitumis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas variasque.iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi, non dolo Philippus, omnia expertus, potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse.accessisse ad vires eam, quae longo tempore multis magnisque meritis pareretur, auctoritatem.