cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri; nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit.nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium—nam octingenti ferme, et omnes Romani erant—cum equitatu ac levi armatura—accesserant nova auxilia, Numidiae pedites equitesque et elephanti—castris egreditur et tribunis militum imperat, ut legionum signa sequantur.ipse velitibus ad firmanda levium armorum auxilia adiectis ad tumulum praecedit.consulis latera tegunt Eumenes, Attalus et Misagenes, regulus Numidarum.cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma desperatione desparatione recreatus est animus;Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii,secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et qui phalangem arcesserent propere misit;quae et serius, quam res postulabat, et, raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura. consul anteveniens extemplo proelium conseruit.primo resistere Macedones, deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur.ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx, abs trepido nuntio accita, cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit.ingens ibi vexatio partis utriusque fuit nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus per praeceps inpedimenta—neque enim aliter via aperiri poterat—,iumentis, cum stimularentur, in turba saevientibus.vix ab incondito agmine captivo rum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae [quoque] prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit.consul recepto ex tumulo praesidio, contentus modico successu, in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint: octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum regios duces, vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem.nec incruentam victoriam fuisse: supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse, signa sinistrae alae quinque amissa.hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae maxume militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum relicto in Macedoniam reciperet copias.Timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu relinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare.cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus.eo fama adfertur Autlebim, regulum Thracum, et Corragum, Eumenis praefectum, in Cotyis fines impetum fecisse et regionem Marenem quam vocant cepisse.itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus magnis proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum.cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis arx esset, abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia recepta Larisam rediit.inde Eumene atque Attalo domum remissis Misageni Numidisque hiberna in proxumis Thessalis urbibus distribuit et partem exercitus ita per totam Thessaliam divisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent.Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad optinendam Ambraciam misit, Graecarum civitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit consul. cum exercitus parte profectus in Achaiam Phthiotim, Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit.ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur.