“praeiudicatum eventum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis.equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant; horum spolia paulo ante divisimus inter vos.nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen conpleverunt.sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent;aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.” et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, facinora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes,et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant. contione dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra.tumulus hic ante Tempe eminet Larisae mediusabestonum . Romani non abscedentes ab ripa Penei transtulerunt in locum tutiorem castra.eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et viginti.per eos dies consilium habenti regi de summa rerum, cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem honestae pacis uteretur potius, quam spe vana evectus in casum inrevocabilem se daret:modum inponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae prudentis hominis et merito felicis esse.mitteret ad consulem, qui foedus in easdem leges renovarent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio victore accepisset.neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna posse, neque spem firmiorem pacis perpetuae dari, quam quae perculsos adverso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum.quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis superbiae futuros testes.numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus; itaque plurium adsensu conprobata est sententia.legati ad consulem missi adhibito frequenti consilio auditi sunt.pacem petiere, vectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum et ipsum.haec legati. summotis his cum consultarent, Romana constantia vicit in consilio. ita tum mos erat, in adversis voltum secundae fortunae gerere, moderari animos in secundis.responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius.haec cum renuntiassent legati, miraculo ignaris moris Romani pertinacia esse, et plerique vetare amplius mentionem pacis facere: ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant.Perseus hanc ipsam superbiam, quippe ex fiducia virium esse, timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare.postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, rediit belli casum de integro temptaturus.fama equestris pugnae vulgata per Graeciam nudavit voluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei,laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo. Eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius praetor oppugnabat;et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant.nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant et, si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis extruebant.cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos dividi praetor iussit [ut] corona undique moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod qua parte palus urbem cingit nec adtinebat oppugnari nec poterat.ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri fuerat , duo milia militum delectorum admovit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent.