et ab Antiocho rege sub idem tempus legati venerunt. quorum princeps Apollonius Appollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret;id se omne advexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret. donum praeterea afferre.vasa aurea quingentum pondo. petere regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda; se nullo usquam cessaturum officio.ea merita in se senatus fuisse, cum Romae esset, eam comitatem iuventutis, ut pro rege, non pro obside omnibus ordinibus fuerit.legatis benigne responsum et societatem renovare cum Antiocho, quae cum patre eius fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus.quaestores urbani stipendium, vasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est, ut ponerent ea in quibus templis videretur; legatoque centum milium aeris munus missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque decretus, donec in Italia esset.legati, qui in Syria fuerant, renuntiaverant in maximo eum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.in provinciis eo anno haec acta. C. Cicereius praetor in Corsica signis conlatis pugnavit; septem milia Corsorum caesa, capti amplius mille et septingenti. voverat in ea pugna praetor aedem Iunoni Monetae.pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducenta milia pondo. ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit.et in Liguribus in agro Statellati pugnatum ad oppidum Carystum. eo se magnus exercitus Ligurum contulerat.primo sub adventum M. Popili consulis moenibus sese continebant; deinde, postquam oppidum oppugnaturum Romanum cernebant, progressi ante portas aciem struxerunt.nec consul, ut qui id ipsum oppugnatione comminanda quaesisset, moram certamini fecit. pugnatum amplius tris est horas, ita ut neutro inclinaret spes.quod ubi consul vidit nulla parte moveri Ligurum signa, imperat equitibus, ut equos conscendant ac tribus simul partibus in hostis, quanto maximo possent tumultu, incurrant.pars magna equitum mediam traiecit aciem et ad terga pugnantium pervasit. inde terror iniectus Liguribus;diversi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppidum, quia inde se maxime obiecerat eques. et pugna tam pervicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt.decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti [passim] capti, signa militaria relata octoginta duo.nec incruenta victoria fuit; amplius tria milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque primores caderent.post hanc pugnam ex diversa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem civium amissam quam superesse cernerent — nec enim plus decem milia hominum erant —, dediderunt sese, nihil quidem illi pacti;speraverant tamen non atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeviturum.at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum vendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit.quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset — nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat —atrox res visa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse,tot milia capitum innoxiorum, fidem inplorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessumo exemplo venisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani vix pacatis servire.quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures pretio emptoribus reddito ipsos restituere in libertatem bonaque ut is, quidquid eius reciperari possit, reddantur curare, arma quoque reddi, eaque primo quoque tempore fieri,nec ante consulem de provincia decedere quam deditos in sedem suam Ligures restituisset: claram victoriam vincendo pugnantes, non saeviendo in adflictos fieri.consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eadem ad non parendum fuit senatui.legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, infestus praetori Romam rediit, senatuque extemplo ad aedem Bellonae vocato, multis verbis invectus est in praetorem,qui, cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos haberetur referre ad senatum debuisset, adversus se pro hostibus senatus consultum fecisset, quo victoriam suam ad Ligures transferret dedique iis prope consulem praetor iuberet:itaque multam ei se dicere; a patribus postulare, ut senatus consultum in se factum tolli iuberent supplicationemque,