Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, eam rem adgressus legatus a moenibus abscessit.haec soluta obsidio [cuius] locum alteri novae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius cum exercitu navali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit, parantibusque iam oppugnare supervenit a Creusa praetor.ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes.has praetor, quia nusquam erat maritumum bellum, remisit sociis. et Q. Marcius Chalcidem navibus venit Alope capta, Larisa, quae Cremaste dicitur, obpugnata.cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto,ad vastandum Pheraeorum agrum misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse.quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, praedam quidem praeterquam hominum — pecora autem maxume omnis generis fuere — divisit ad epulandum militibus .sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur.regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant.et Romani censebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem.consultantibus, quid agerent — aderant autem Eumenes et Attalus in concilio — trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur,uti arma capiant interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire.Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit. praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt.minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum, Cassignatus praeerat, et levis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi aut Cretenses.constitit rex, incertus, quantum esset hostium. duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit.proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit;postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum via omnis sine aqua et plurimi pulveris erat, adfectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat.cum Romani quiessent stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt sperantes fore, ut Romani equites abeuntium novissimum agmen adgrederentur;inde certamine orto cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passum communiit.inde luce prima in eodem, quo solebat, loco peditum acie instructa equitatum omnem levemque armaturam ad castra hostium ducit.visus et plurium et propior solito pulvis trepidationem in castris Romanis fecit. et primo vix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat;tum solis ortus erat. deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur. tribuni praefectique et centuriones in praetorium, miles ad sua quisque tentoria discurrit.minus quingentos passus a vallo instruxerat Perseus suos circa tumulum, quem Callicinum vocant.laevo cornu Cotys rex praeerat cum omnibus suae gentis; equitum ordines levis armatura interposita distinguebat. in dextro cornu Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses;huic armaturae Midon Beroeaeus, equitibus et summae partis eius Meno Antigonensis praeerat.proximi cornibus constiterant regii equites et mixtum genus, delecta plurium gentium auxilia; Patrocles Antigonensis his et Paeoniae praefectus Didas erant praepositi.medius omnium rex erat, circa eum agema quod vocant, equitumque sacrae alae.ante se statuit funditores iaculatoresque, quadringentorum manus utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Neoptolemum iis praefecit. sic regii constiterant.