deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum et Dolichen;Tripolim vocant incolentes. haec tria oppida paulisper cunctata, quia obsides Larisaeis dederant, victa tamen praesenti metu in deditionem concesserunt.benigne his appellatis haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit.Cyretias oppugnare coactus primo etiam die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.Mylae, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt.quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit.itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa. multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter sufficiebat; oppidanos diem noctem eosdem tuentis moenia non vulnera modo, sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat.quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur, et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulso muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt;quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientesque per patentem portam hostes acceperunt.ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae caedibus superfuerunt, venum data. diruto magna ex parte et incenso oppido profectus ad Phalannam castra movit, inde postero die Gyrtonem pervenit.quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato adventu oppidanis recepit.utraque oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeunt, magis Gonnus. itaque et firmiore id praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac vallo munitum reliquit.ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium adventum statuit, simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro.namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis: qua in meridiem vergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam.ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.consul Romanus per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens iter expeditum primo per Epirum habuit;deinde postquam in Athamaniam est transgressus asperi ac prope invii soli, cum ingenti difficultate parvis itineribus aegre Gomphos pervenit;cui si vexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos.postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium periculosi saltus superati contemptus quoque hostium adeo ignorantium opportunitates suas accessit.sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret vagari Macedonas effusos per Thessaliam vastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit.inde cum tria milia ferme abesset, ad Tripolim — Scaeam vocant — super Peneum amnem posuit castra.per idem tempus Eumenes ad Chalcidem navibus accessit cum Attalo atque Athenaeo fratribus, Philetaero fratre relicto Pergami ad tutelam regni. Chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum, mille equitum ad consulem venit;Chalcide relicta duo milia peditum, quibus Athenaeus praepositus. et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis convenerunt, quorum pleraque — adeo parva erant — in oblivionem adducta.Apolloniatae trecentos equites, centum pedites miserunt. Aetolorum alae unius instar, quantum ab tota gente equitum [erat] venerat,et Thessalorum, quorum omnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in castris Romanis. Achaei iuventutis suae Cretico maxime armatu ad mille quingentos dederunt.sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui navibus praeerat ad Cephallaniam, M. Lucretio fratre cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse triremem conscendit, sinum Corinthium petens ad praeoccupandas in Boeotia res.tardior ei navigatio propter infirmitatem corporis fuit.M. Lucretius Chalcidem adveniens cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, praetoris verbis qui abscedere eum inde iuberet, misit.