magis et litterae et verba legatorum benigne sunt audita quam momentum ad mutandos animos habuerunt; potentior esse partis melioris auctoritas coeperat.responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis.ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque civitates, [et] Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum invitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis adiungerentur.Thebani nihil moti sunt, quamquam nonnihil et damnatis principibus et restitutis exulibus succensebant Romanis.Coronaei et Haliartii favore quodam insito in reges legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint.cui legationi responsum ab rege est, praesidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse: tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut se vindicarent, ne Romanis praeberent causam in se saeviendi.Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege.adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Graeciam traiceretur.spatio autem indutiarum sumpto aecum venturum; illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse, ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent.haec ut summa ratione acta magna pars senatus adprobabat; veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes:non per insidias et nocturna proelia nec simulatam fugam inprovisosque ad incautum hostem reditus nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse; indicere prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum finire, in quo dimicaturi essent.eadem fide indicatum Pyrrho regi medicum vitae eius insidiantem, eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum.vere haec Romana esse, non versutiarum Punicarum neque calliditatis Graecae, apud quos fallere hostem quam vi superare gloriosius fuerit.interdum in praesens tempus plus profici dolo quam virtute; sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed conlatis comminus viribus, iusto ac pio esse bello superatum.haec seniores, quibus nova haec minus placebat sapientia; vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut conprobaretur prior legatio Marci et eodem rursus in Graeciam cum quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica maxime visum esset, agere.A. quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessalia timentes, ne, si indutiarum dies exisset, Perseus praesidio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet.duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere ad eam rem agendam iussus.et P. Lentulo , qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis daret operam, ut in potestate Boeotia esset.his praeparatis, quamquam ad bellum consilia erant destinata, senatum tamen praeberi legatis placuit.eadem fere, quae in conloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis. insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabiliter —manifesta enim res erat — defensum; cetera deprecatio erat. sed non eis animis audiebantur, qui aut doceri aut flecti possent. denuntiatum, extemplo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent.P. Lincinio deinde consuli, cui Macedonia provincia obvenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad conveniendum.C. Lucretius praetor, cui classis provincia erat, cum quadraginta quinqueremibus ab urbe profectus: nam ex refectis navibus alias in alium usum retineri ad urbem placuit.praemissus a praetore est frater M. Lucretius cum quinquereme una, iussusque ab sociis ex foedere acceptis navibus ad Cephallaniam classi occurrere, ab Reginis triremi una, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor.praeter oram supervectus [Italiae] Calabriae extremum promunturium [in] Ionio mari Dyrrhachium traicit.ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Genti regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum conparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit.C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus superato freto die quinto in Cephallaniam transmisit.