legiones quattuor novas scribi placuit, binas singulis consulibus. id praecipuum provinciae Macedoniae datum, quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones.et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum, octingentos equites, praeter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret.Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet, quos vellet consul, usque ad quinquaginta annos.in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in is faciendis iudicium arbitriumque esset.inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset, ut iret quo senatus censuisset,Brundisium ad classem ire placuit atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur.Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Villius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo , quo senatus censuisset, sors obvenit.inter consules magis cavillatio quam magna contentio de provincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam salvo iure iurando secum sortiri:praetorem eum enim, ne in provinciam iret, in contione iurasse, se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quae absente se recte fieri non possent; quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse.si senatus, non quod vellet in consulatu potius, quam quod in praetura iuraverit P. Licinius , animadvertendum esse censeat, se tamen futurum in senatus potestate.consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, ab se provinciam negari superbum rati, sortiri consules iusserunt.P. Licinio Macedonia , C. Cassi Italia obvenit. legiones inde sortiti sunt; prima et tertia in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent. dilectum consules multo intentiore quam alias cura habebant.Licinius veteres quoque scribebat milites centurionesque; et multi voluntate nomina dabant, quia locupletes videbant, qui priore Macedonico bello aut adversus Antiochum in Asia stipendia fecerant.cum tribuni militum, qui centuriones , sed primum quemque citarent, tres et viginti centuriones, qui primos pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo ex collegio, M. Fulvius Nobilior et M. Claudius Marcellus , ad consules reiciebant:eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, aiebant et, si iniuria fieret, auxilium civibus laturos.ad subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis, advocatus centurionum, et centuriones et consul venerunt.consule inde postulanti, ut in contione ea res ageretur, populus in contionem advocatus. pro centurionibus M. Popilius , qui biennio ante consul fuerat, ita verba fecit:militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus confecta habere, nihil recusare tamen, quo minus operam rei publicae dent; id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines, quam quos, cum militassent, habuissent, adtribuerentur.P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset nec ulli, qui non maior annis quinquaginta esset, vacationem militiae esse.deprecatus est deinde, ne novo bello, tam propinquo Italiae, adversus regem potentissimum,aut tribunos militum dilectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum adsignare. si quid in ea re dubium esset, ad senatum reicerent.postquam consul, quae voluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos appellaverant, a consule et ab tribunis petiit, ut sibi paucis ad populum agere liceret. permissu omnium ita locutus fertur.