perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacrimantis procubuerunt, stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi invidiam concitarunt. interrogari Gulussam placuit,quid ad ea responderet, aut, si prius mallet, expromere, super qua re Romam venisset.Gulussa neque sibi facile esse dixit de is rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare. cum Carthaginienses nec de qua re acturi essent nec omnino omnio ituros se Romam indicaverint;in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde praeterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti.eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent.his utrimque auditis senatus de postulatis Carthaginiensium consultus responderi ita iussit,Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant:se alia, quae possent, Masinissae honoris causa et fecisse et facturos esse;ius gratiae non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo habere.Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent.ita regulus Carthaginiensesque dimissi munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata.sub idem tempus Cn. Servilius Caepio Ap. Claudius Centho T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt,qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt relatis ordine, quae vidissent quaeque audissent: vidisse se per omnes urbes Macedonum summa vi parari bellum.cum ad regem pervenissent, per multos dies conveniendi eius potestatem non factam; postremo cum desperato iam conloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse.suae orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma effere, prohiberi socios populi Romani lacessere bello.exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen vera omnia et conperta referentem audissent.Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus civitatium Asiae regem habuisse.pro his iniuriis satisfieri senatum aecum censere reddique sibi res sociisque suis, quas contra ius foederis habeat.regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod alii super alios legati venirent speculaturi dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aecum censerent;postremo multum ac diu vociferatum reverti postero die iussisse: scriptum se responsum dare velle.tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renovari, non quia probaret, sed quia in nova possessione regni patienda omnia essent, passum.novom foedus si secum facere vellent, convenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se visurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere rei publicae consulturos.atque ita se proripuisse et summoveri e regia omnis coeptos. tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua voce eum accensum restitisse atque voce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus.ita se profectos, nec sibi aut venientibus aut manentibus quicquam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde Aetolique legati auditi.senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut uter eorum posset, Romam ad magistratus creandos veniret.nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicae eo anno consules gesserant. magis e re publica visum erat conprimi ac sedari exasperatos Ligures.cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque Illyriorum regem suspectum Issenses legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem, communi consilio parare Romanis bellum,et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent.Illyrii vocati in senatum. qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issenses deferrent, quaesitum est,