accesserunt, quae cumularent religiones animis. Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse, Calatiae asinum tripedem natum et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos, Auximi terra pluvisse.horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, senatui obsequebantur et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat.aucta etiam invidia est Popili litteris eius, quibus iterum cum Statellis Liguribus procons. pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt.tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in provinciam, in senatu increpiti.hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scylla tribuni plebis et consulibus multam se dicturos, nisi in provinciam exirent, denuntiarunt et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt.sanciebatur, ut qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante calendas Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quaereret animadverteretque. ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt.priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio praetori prioris anni ad aedem Bellonae senatus datus est.is expositis quas in Corsica res gessisset postulatoque frustra triumpho in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphavit.rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit iussitque. ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt.tum demum consules in provinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt.neque tamen M. Popilius reverti Romam audebat, ne causam diceret adverso senatu, infestiore populo, apud praetorem, qui de quaestione in se posita senatum consuluisset.huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret.hoc tractus vinculo cum redisset, ingenti cum invidia in senatum venit.ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est, ut qui Ligurum post Q. Fulvium L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn. Sicinius praetores in libertatem restituendos curarent, agrumque is trans Padum consul C. Popilius daret.multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est adsignatus.M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit; tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui privatus futurus esset.ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa filius Masinissae. inter eos magnae contentiones in senatu fuere.Carthaginienses querebantur praeter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui in re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam vi atque armis possedisse:id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses foedere inligatos silere:prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere.sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius non pati posse Carthaginienses. missos esse, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent:ut vel ex aequo in socium populumque, quid cuiusque esset, disceptarent, vel permitterent Carthaginiensibus, ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello, vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissae vellent.modestius certe daturos eos, et scituros, quid dedissent; ipsum nullam praeterquam suae libidinis arbitrio finem facturum.horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se.tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle;