ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et eventum incertum belli.omnibus civitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter adventum eius, quem moturum aliquid rebantur, miserant pleraeque civitates alia in speciem praeferentis legatos.et legatio Rhodiorum erat † hac falsa iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes civitatis quoque suae Persei criminibus iunxisset.itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat.quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset, quam Antiochus fuisset, popularem quidem gratam populis —nam eo quoque iam favor Persei venerat — orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret non dilaturos,et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse.Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum.satis constabat Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant.ascendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva juxta semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent, dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat.post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in praetereuntem coicerent.primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen.ubi ad eum locum ventum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat.tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus;sopitusque ex semita proclivi ruit in declive, multis super prolapsum iam satis congestis. et ceteri quidem etiam amicorum et satellitum, postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantaleon constanter inpavidus mansit ad protegendum regem.latrones cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem.ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt. tollentes sopitum volnere ac nihil sentientem,vivere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt; victurum exigua ac prope nulla spes erat.quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt.adgressi facinus Macedones ut inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt.conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis Aeginam traiciunt.ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret. Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat, credidit;nam et cum uxore fratris et praefecto arci tamquam iam haud dubius regni heres est locutus.quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacita habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.sub idem tempus C. Valerius ex Graecia, qui legatus ad visendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis missus erat, rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat,simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum , qui talis indicii delator erat.princeps Brundisii Rammius fuit, hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue regios, accipiebat.