per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex Hispania Romam cum revertissent, senatus iis a M. Titinio praetore datus in aede Bellonae ad disserendas res, quas gessissent, postulandosque honores meritos ut diis inmortalibus haberetur honos.eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse literis T. Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum adtulerat.Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat.eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem — iam enim agros deploratos esse — opem senatus ferret. haec legatio totumque, quod ad Sardiniam pertinebat, ad novos magistratus reiectum est.aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione adtributi erant, querebantur:fuisse se sub dicione Antiochi; eam regiam servitutem conlatam cum praesenti statu praeclaram libertatem visam. non publice tantum se premi imperio, sed singulos iustum pati servitium.ipsos coniuges liberosque vexari; in corpus, in tergum saeviri, famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique, et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant nihil inter se et argento parata mancipia interesse.motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam, qui nati liberi sint, in servitutem dari placere;Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in dicione populi Romani civitates sociae sint.triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum,postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphavit. quadraginta milia pondo argenti Ti. Gracchus transtulit, viginti milia Albinus.militibus denarios quinos vicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diviserunt, sociis tantumdem quantum Romanis.per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria comitiorum causa Romam venit.eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis, quae in Histria essent acta, in contionem quoque produxerunt.ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere,exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia, quam sortitus esset, in Histriam transisset?quando id bellum senatus decrevisset, quando [id bellum] populus Romanus iussisset? at hercule privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque.immo utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit caesum;ceteros inermes fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse. privatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset.comitia deinde habita. consules creati C. Claudius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus . et postero die praetores facti P. Aelius Tubero iterum C. Quinctius Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Laevinus .Tuberoni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem provincia consularis facta.[Gracchus eam sortitur, Histriam Claudius.] Scipio et Laevinus Galliam in duas divisam provincias sortiti sunt.idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit, qui in his provinciis bellum concivissent.postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, et L. Minucius Thermus , qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit. ab his edoctus est senatus, quantum belli eae provinciae haberent.moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigaverant, tandem in senatum introductae.summa querellarum erat, cives suos Romae censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possent.Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare.genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta erant. lex sociis [ac] nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant.