tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant, ut graviores aetate milites binos in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, inponant, equites ut singulos e iuvenibus pedites secum in equos tollant:egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant. et recipi facile esse, si in praeda occupati barbari subito obprimantur; sicut ceperint, posse capi.summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiaeque, quae a mari reducebantur, ad vallum accesserunt.L. Atius tribunus primus secundae legionis non hortabatur modo milites,sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros: vino somnoque veri simile esse mersos iacere.sub haec A. Baeculonium signiferum suum, notae fortitudinis virum, inferre signum iussit.ille, si signum seque sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit, conisusque cum trans vallum signum traiecisset, primus omnium portam intravit.et parte alia T. et C. Aelii tribuni militum tertiae legionis cum equitatu adveniunt. confestim et quos binos oneraria in iumenta inposuerant secuti et consul cum toto agmine.at Histrorum pauci, qui modice vino usi erant, memores fuerant fugae; aliis somno mors continuata est, integraque sua omnia Romani, praeterquam quod vini cibique absumptum erat, receperunt.aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt.ante omnes insignis opera fuit C. Popili equitis; Sabello cognomen erat. is pede saucio relictus longe plurimos hostium occidit.ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio inmemores praedae fecit. rex tamen Histrorum temulentus ex convivio raptim a suis in equum inpositus fugit.ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii Novelli , Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent.ii cum Aquileiam relictis inpedimentis refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies impleverunt;quo non capta tantum castra ab hostibus nec fuga, quae vera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem adlatum est.itaque quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti. duae legiones civium Romanorum conscriptae et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata.M. Iunius consul transire in Galliam et ab civitatibus provinciae eius quantum quaeque posset militum exigere iussus.simul decretum, ut Ti. Claudius praetor militibus legionis quartae et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta Pisas ut convenirent ediceret, eamque provinciam, dum consul inde abesset, tutaretur;M. Titinius praetor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum convenire iuberet.Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum, qui praeesset legioni, misso dilectum Romae habuit.M. Iunius consul ex Liguribus in provinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per civitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aquileiam pervenit.ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis, quae Gallis imperaverat, ad collegam est profectus.Romae magna ex necopinato laetitia fuit; dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus.Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt, consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.sedato tandem Histrico tumultu senatus consultum factum est, ut consules inter se compararent, uter eorum ad comitia habenda Romam rediret.cum absentem Manlium tribuni plebis Licinius Nerva et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias — prorogatae namque consulibus iam in annum provinciae erant — imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum abisset magistratu,posset, huic rogationi Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus obtinuit, ne perferretur.