legati, qui in Aetoliam ad similis motus conprimendos ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. Patavinis saluti fuit adventus consulis; neque aliud quod ageret in provincia cum habuisset, Romam rediit.censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos; et scaenam aedilibus praetoribusque praebendam,et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis dam , et metas trans et caveas ferrea intromitterentur feriis in monte Albano consulibus,et clivom Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium et ad senaculum ac super id curiam. et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt stipitibusque saepserunt,et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt.et extra eandem portam in Aventinum porticum silice straverunt et † eo publico ab aede Veneris fecerunt.idem Calatiae et Auximi muros faciendos locaverunt; venditisque ibi publicis locis pecuniam, quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt.et alter ex iis Fulvius Flaccus — nam Postumius nihil nisi senatus Romani populive iussu se locaturum ipsorum pecunia — Iovis aedem Pisauri, et Fundis, et Potentiae etiam aquam adducendam, et Pisauri viam silice sternendam, et Sinuessaemagalia addenda aviariae in his et cloacas et murum circumducen dum et forum porticibus tabernisque claudendum et Ianos tris faciendos.haec ab uno censore opera locata cum magna gratia colonorum. moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit. multis equi adempti.exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Appi Claudi proconsulis;et maioribus hostiis viginti sacrificatum. et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat.cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus, ut ovans urbem iniret.iam consularia comitia adpetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas .praetores inde facti N. Fabius Buteo M. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum.comitiis perfectis Ap. Claudius Centho ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit.flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius .eodem anno tabula in aede matris Matutae cum indice hoc posita est: “ Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea provincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia.re publica felicissume gesta atque sociis liberatis, vectigalibus restitutis, exercitum salvom atque incolumem plenissimum praeda domum reportavit; iterum triumphans in urbem Romam rediit. cuius rei ergo hanc tabulam donum Iovi dedit.” Sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta. munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini ,quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit. magni tamen muneris ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.