consul cum exercitu Elatiae esset, triduum nos in concilio fuisse consultantis, utrum Romanos an Philippum sequeremur.nihil metus praesens ab Romanis sententias nostras inclinarit; fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberationem faceret. [id quod] erat vetusta coniunctio cum Macedonibus, vetera et magna in nos regum merita.valeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus agi; nemo novae societatis aut novi foederis, quo nos temere inligemus, conscribendi est auctor,sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nostros quoque et nos regno arceamus, ne servis nostris aliquo fugere liceat.quid hoc adversus Romana foedera est? quid rem parvam et apertam magnam et suspectam facimus?quid vanos tumultus ciemus? quid ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios invisosque efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, quin Romanos secuturi simus. in pace, etiam si non finiuntur odia, intermittantur.” cum idem huic orationi, qui litteris regis adsensi erant, adsentirentur, indignatione principum, quod quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur.legati deinde postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium esset, dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos timebant, ne admitterentur.per haec tempora Aetolorum in semet ipsos versus furor mutuis caedibus ad internecionem adducturus videbatur gentem.fessi deinde et Romam utraque pars miserunt legatos et inter se ipsi de reconcilianda concordia agebant; quae novo facinore discussa res veteres etiam iras excitavit.exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset, fidesque data per principem civitatis Eupolemum,octoginta inlustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.inde gravius de integro bellum exarsit. C. Valerius Laevinus et Ap. Claudius Pulcher et C. Memmius et M. Popilius et L. Canuleius missi ab senatu venerant.apud eos cum Delphis utriusque partis legati magno certamine agerent, Proxenus maxime cum causa tum eloquentia praestare visus est; qui paucos post dies ab Orthobula uxore veneno est sublatus; damnataque eo crimine in exilium abiit.idem furor et Cretenses lacerabat. adventu deinde Q. Minuci legati, qui cum decem navibus missus ad sedanda eorum certamina erat, ad spem pacis venerant. ceterum indutiae tantum sex mensum fuerunt; inde multo gravius bellum exarsit.Lycii quoque per idem tempus ab Rhodiis bello vexabantur. sed externorum inter se bella, quo quaeque modo gesta sint, persequi non operae est satis superque oneris sustinenti res a populo Romano gestas scribere.Celtiberi in Hispania, qui bello domiti se Ti. Graccho dediderant, pacati manserant M. Titinio praetore obtinente provinciam. rebellarunt sub adventum Ap. Claudi , orsique bellum sunt ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum.prima lux ferme erat, cum vigiles in vallo quique in portarum stationibus erant, cum vidissent procul venientem hostem, ad arma conclamaverunt.Ap. Claudius signo proposito pugnae, paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit. obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque proelium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani;urguentes deinde alii alios secuti ubi evaserunt extra vallum, ut pandere aciem et exaequari cornibus hostium, quibus circumibantur, possent, ita repente inruperunt, ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent. ante horam secundam pulsi sunt;ad quindecim milia caesa aut capta, signa adempta duo et triginta. castra etiam eo die expugnata debellatumque; nam qui superfuere proelio, in oppida sua dilapsi sunt. quieti deinde paruerunt imperio.censores eo anno creati Q. Fulvius Flaccus et A. Postumius Albinus legerunt senatum; princeps lectus M. Aemilius Lepidus pontufex maximus.de senatu novem eiecerunt. insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis , qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter civis et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi , qui frater germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat.consules votis in Capitolio nuncupatis in provincias profecti sunt. ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit, ut Patavinorum in Venetia seditionem conprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati adtulerant.