a patre in pace habitam armasse eoque iuventuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant.vicit sententia, quae diem non proferebat. profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timavi posuit; inminet mari is lacus. eodem decem navibus C. Furius duumvir navalis venit.adversus Illyriorum classem creati duumviri navales erant. qui tuendae viginti navibus maris superi orae Anconam velut cardinem haberent; inde L. Cornelius dextra litora usque ad Tarentum, C. Furius laeva usque ad Aquileiam tueretur.eae naves ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit castra.in portu emporium brevi perfrequens factum, omniaque hinc in castra subportabantur. et quo id tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatae sunt:in Histriam versum praesidium stativum repentina cohors Placentina obposita; inter mare et castra et, ut idem aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum ducere iussus est;T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, via, quae Aquileiam fert, duxerant.ab eadem regione mille ferme passuum castra erant Gallorum; Catmelus pro regulo praeerat tribus haud amplius milibus armatorum.Histri, ut primum ad lacum Timavi castra sunt Romana mota,ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur in omnem occasionem intenti, nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat.postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediuntur.nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit.qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi adtulerant, terroris fecerunt.nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere responsum poterant, et clamor in portis, ut ubi nulla esset statio, quae sustineret impetum, audiebatur, et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat, an hostis intra vallum esset.una vox audiebatur ad mare vocantium; id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris.itaque primo, velut iussi id facere, pauci, armati alii, maior pars inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul, cum frustra revocare fugientes conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum valuisset.unus remansit M. Licinius Strabo , tribunus militum secundae legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus. hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos obpresserunt.proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant interfecti sunt.praetorio deiecto, direptisque quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes pervenerunt.ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit.mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt et, ut quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque corpora onerant.nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naves rapiunt;milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu, ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt.inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et caede in vicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est.secernere inde inermes ab armatis coepit. vix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt; cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda vere futura, si belli hostes meminissent.tunc demum nuntius missus ad tertiam legionem revocandam et Gallorum praesidium, et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est.