regii iuvenes duces ei ludicro certamini dati; ceterum non imago fuit pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque vulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem.pars ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuvenis.convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset.festo die invitatio benigna et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit.commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur.ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.huius rei ignarus Demetrius ”quin comisatum “inquit” ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?“ omnes ire se conclamarunt praeter eos, qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent.nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. praecucurrit index ad Persea ferro subcinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire.etsi causa adparebat—nam ab iis pulsatum convivam suum audierat—,infamandae rei causa ianuam obserari iubet et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.Demetrius per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit.[cui] cum pater ” satin salve? “ et quaenam ea maestitia esset interrogaret eum,” de lucro tibi “inquit” vivere me scito. iam non occultis a fratre petimur insidiis; nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.“ cum pavorem mixtum admiratione patri iniecisset, ” atqui si aures praebere potes “inquit,” manifestam rem teneas faciam. “enimvero se Philippus dicere auditurum, vocarique extemplo Demetrium iussit, et seniores amicos duos, expertes iuvenalium inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum, accersit, quos in consilio haberet.dum veniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo volutans inambulavit.postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis, totidem custodibus corporis; filiis, ut ternos inermes secum introducerent, permisit.ibi cum consedisset, ” sedeo“ inquit” miserrimus pater, iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus.iam pridem quidem hanc procellam inminentem timebam, cum vultus inter vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam exaudirem.sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse: etiam hostes armis positis foedus icisse et privatas multorum simultates finitas;subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae, vereor, ne vana surdis auribus cecinerim.quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, quibus se stirpemque suam,domos, regna funditus evertissent! meliora quoque exempla parte altera posui, sociabilem consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque;eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam;iam hos Eumenem Attalumque fratres, a tam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi, Antiocho, cuilibet regum huius aetatis nulla re magis quam fraterna unanimitate regnum aequasse.ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut visa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum , qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum , qui Antiochum devicerunt, patris patruique eorum, quorum perpetuam vitae concordiam mors quoque miscuit.neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vaecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate inproba crevistis.