sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites, sed etiam principes icti caderent.itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas inprovidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant.dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum, aliis penetrandum in Dardaniam censentibus.triginta ferme milia hominum in Dardaniam, quo Clondico duce profecti erant, pervenerunt; cetera multitudo retro, qua venerat, Apolloniam mediterraneam regionem repetit.Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu adpellaretur, misit. haec eo anno in Macedonia gesta.alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit, quem triumphum magis gratiae quam rerum gestarum magnitudini datum constabat.armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam pecuniam admodum. divisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti.nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex praetura triumphaverat.secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Vulso .praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curvus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito .ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae evenerant.terra movit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita,qui in lectis erant, averterunt se, lanxque cum integumentis, quae Iovi adposita fuit, decidit de mensa. oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est. ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.