Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret;tantum, ut procul abesset, curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus. is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super inpunitatem etiam praemio sceleris frueretur.Antigonum igitur adpellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, neque pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.“quando in eam fortunam veni” inquit, “Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est.te unum habeo, quem dignum regno iudicem; si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse.Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus inlacrimasti, in locum eius substitutum relinquam.” ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et, si vita longior subpetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit.ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est inplicitus.sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat, curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, cum diris exstinctum esse exsecrationibus alterius.tamen admoneri potuisset Antigonus, si aut adfuisset aut statim palam facta esset mors regis.medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non expectata morte regis a primis desperationis notis nuntios per dispositos , ita ut convenerat, misit ad Perseum et mortem regis in adventum eius omnes, qui extra regiam erant, celavit.obpressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello contrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit.inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto; Cotto nobilis erat Bastarna, [ea res] Antigonus iam prius cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. haud procul Amphipoli fama, inde certi nuntii obcurrerunt mortuum esse regem;quae res omnem ordinem consilii turbavit. compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas.Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes fundare Bastarnis.duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum inminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti:per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque, alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos—nec enim aut lingua aut moribus [aequales] abhorrere—et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent.inde in omnem eventum consilia adcommodabantur: sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore,sive prospere rem gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.ingressi sunt pacato agmine; digressu deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post ad famam mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant neque Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via.inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis—Donucam vocant—concesserunt. quo cum subire Bastarnae vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium adpropinquantes obpressit.neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum,