viginti milia aeris decreverunt. dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio,ludosque scenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo.idem dedicavit aedem Larium permarinum in Campo. voverat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio adversus praefectos regis Antiochi.supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est “duello magno dirimendo, regibus subigendis * caput patrandae pacis ad pugnam exeunti L. Aemilio M. Aemili filio auspicio, imperio, felicitate ductuque eius inter Ephesum, Samum Chiumque inspectante eopse Antiocho cum exercitu omni,equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antea invicta fusa, contusa, fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque eius rei ergo aedem Laribus permarinis vovit.” eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est.biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes vallesque et saltus cum exercitu transgressus,signis conlatis cum hoste pugnavit, neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit.consul deditos in campestres agros deduxit praesidiaque montibus inposuit. celeriter et ex provincia litterae Romam venerunt. supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt;praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum.Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent.eos senatus excedere Italia iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et maerore consumptus post mortem filii, decessit.Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii tum paenitentia crudelitatis suae.stimulabat animum et alter filius haud dubie et sua et aliorum opinione rex conversique in eum omnium oculi et destituta senectus aliis expectantibus suam mortem, aliis ne expectantibus quidem.quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae vir maiestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem Lacedaemonium clarus.tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, adpellarunt.huius fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fide nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat.is prospiciens animo, quanto cum periculo suo hereditas regni ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit,nunc praebendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere actae saepe querenti querens et ipse aderat; et cum multa, ut adsolet, veritas praeberet vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo maturius omnia emanarent.suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini adtulerant.falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant.ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit.“multis” inquit “sermonibus intellexisse videor, magno te aestimaturum, si scire vera omnia possis de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset.homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus.” forte oblatum perductumque in regiam vocari iube.adductus primo ita negare inconstanter, ut parvo metu admoto paratum indicem esse adpareret. conspectum tortoris verberumque non sustinuit ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit.extemplo missi, qui legatos comprehenderent. Philoclem, qui praesens erat, obpresserunt; Apelles missus ad Chaeream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit.de Philocle nihil certi vulgatum est; alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum adfirmant.Philippo redintegratus est luctus geminatusque, et infelicitatem suam in liberis graviorem, quod alter superesset, quam quod alter perisset, censebat.