indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut obfendat aut certe mutatum malint.singulos cum intuemur, M. Aemili , M. Fulvi , neminem hodie in civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum esse;ambo cum simul adspicimus, non possumus non vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat.inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae quam vobis graviores fiant.de quibus causis hoc timeamus, multa subcurrunt, quae dicerentur, nisi forte inplacabiles fueritis inplicaverint animos vestros.has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus vos universi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis;uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis;quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis “ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat, ” id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id vos velle etiam homines credamus.T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt.non modo simultates, sed bella quoque finiuntur; ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt.Albani diruta Alba Romam traducti sunt; Latini, Sabini in civitatem accepti. vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias inmortales, mortales inimicitias debere esse.“fremitus ortus cum adsensu, deinde universorum voces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt.inde Aemilius questus cum alia, tum bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum; Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam; tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros.omnibus instantibus qui aderant dextras fidemque dedere mittere vere ac finire odium. deinde conlaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium; et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est.censoribus deinde postulantibus, ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur, adtribueretur, vectigal annuum decretum est.eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius propraetores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus; in Celtiberam inde reverteretur, si maius ibi bellum esset;Gracchus in ultima Celtiberiae penetraret. is Mundam urbem primo vi cepit, nocte ex inproviso adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque inposito castella obpugnare, agros urere, donec ad praevalidam aliam urbem—Certimam adpellant Celtiberi—pervenit. ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent.petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, tum separatim [eos] ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt.meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis.tum maximus natu ex iis ”missi sumus“ inquit” a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.“ ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse;tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas. ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo.oppidani cum ignes nocte e turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt.nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine—nam militare iussi sunt—, et tamen re ipsa, ut pignus fidei essent.inde iam duxit ad Alcen urbem, ubi castra Celtiberorum erant, a quibus venerant nuper legati.eos cum per aliquot dies armaturam levem inmittendo in stationes lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret.ubi quod petebat sensit effectum, auxiliorum praefectis imperat, ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent, ipse intra vallum ad omnes portas instruxit copias.