tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iovique optimo maximo ludos vovit.caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus quattuor milia cum signis militaribus ducentis septuaginta septem, equis prope DC. in illis castris eo die victor exercitus mansit.victoria non sine iactura militum fuit:quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus.venienti Fulvio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt.inde Fulvius exauctoratis militibus in naves inpositis Romam est profectus; Sempronius in Celtiberam legiones duxit.consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diversis partibus.Postumius prima et tertia legione Ballistam Suismontiumque montes obsedit et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit inopiaque omnium rerum eos perdomuit.Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves inpositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit.inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus est.montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae caesae frumentaque deusta, donec cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt.navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit.priusquam hi consules venirent ad exercitum, qui Pisas indictus erat, praeerant A. Postumius * frater Q. Fulvi M. Fulvius Nobilior —secundae legionis [Fulvius] tribunos militum is erat.—mensibus suis dimisit legionem, iure iurando adactis centurionibus, aes in aerarium ad quaestores esse delaturos.hoc ubi Placentiam—nam eo forte erat profectus—Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas, de ceteris consulem certiorem fecit.eo referente senatus consultum factum est, ut M. Fulvius in Hispaniam relegaretur ultra novam Carthaginem, litteraeque ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendae;milites iussi ad signa redire. ignominiae causa uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni decretum; qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque eius vendere consul iussus.eodem anno L. Duronius , qui praetor anno superiore ex Illyrico cum decem navibus Brundisium redierat. inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit:ex regno eius omnes naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent; de his rebus legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam.venerant Romam legati a Gentio, qui quo tempore Romani conveniendi regis causa venissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent:petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit, multis civibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius et cives Romanos dici Corcyrae retineri.eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi.inter multos alios, quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est; in eius locum subfectus est Q. Fabius Labeo .P. Manlius , qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumvir epulo; Q. Fulvius M. f. in locum eius triumvir cooptatus, tum praetextatus erat.de rege sacrifico subficiendo in locum Cn. Corneli Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat;recusantique id facere ob eam rem multa duumviro dicta a pontifice, deque ea, cum provocasset, certatum ad populum.cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent multamque remitti, si magistratu se abdicasset, ultimum de caelo quod comitia turbaret intervenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae.P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus erat. exitu anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus decessit; idem decemvir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a collegio cooptatus Q. Fulvius Flaccus ;