Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit comitemque ipsum fugae futurum esse.proficiscuntur ab Thessalonica Aeniam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt.ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri [in] Thessalonicam; sed traicere in Euboeam erat propositum,ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux obpressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad retrahendam eam navim miserunt cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea.cum iam adpropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens deos, ut ferrent opem, orabat.ferox interim femina ad multo ante praecogitatum revoluta facinus venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis “mors”inquit “una vindicta est. viae ad mortem hae sunt; qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat.” et hostes aderant et auctor mortis instabat.alli alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur. ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. nave vacua dominis regii potiti sunt.huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quae dirae brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum sanguinem, effecerunt.Perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus, ad id unum omnes cogitationes intendit.ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit.et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant;deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum, quod futurum erat, rati fovendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt.cetera in suum quaeque tempus agenda differunt; in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem inpellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset.simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad rem Romanorum trahebant. ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent,iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat, totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat.redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis.tum Perseus “quid ista prosunt?” inquit. “nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii quantum periculi in fraude domestica.proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius, ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se alium rentur habituros esse, quam quem Romani dedissent.” his per se aegra mens senis stimulabatur et animo magis quam vultu ea crimina accipiebat.forte lustrandi exercitus advenit tempus, cuius sollemne est tale: caput mediae canis praecisae et pars ad dexteram, cum extis posterior ad laevam viae ponitur,inter hanc divisam hostiam copiae armatae traducuntur. praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur,proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit.latera regis duo filii iuvenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuven tae robore ille, hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana esset.mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnae.