Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non expectassent bellum, inproviso obpressi ad duodecim milia hominum dediderunt se.eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli.ager publicus populi Romani erat in Samnitibus; Taurasinorum fuerat. eo cum traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, Ligures ab Anido montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent.Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem, in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma, obsides pollicebantur.postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent, quae opus essent.agro dividendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cornelius et Baebius, praepositi. postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent.transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus.hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur quicquam in triumphis eorum fuerat.eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare.qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum, et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt.in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandaverat, ut Q. Fulvium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret:ibi dimitti veteranos, supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle. dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset venturus.haec nova adlata res omissis, quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit,repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt.quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes suo quemque loco et arma expedire iubendo sedavit,et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse admonens;scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse; reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse; cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos.plura dici tempus non patiebatur; invehebant se hostes et in partibus extremis iam pugnabatur. deinde acies concurrerunt.atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones nec segnius duae alae pugnabant; externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant.Celtiberi ubi ordinata acie et signis conlatis se non esse pares legionibus senserunt,cuneo inpressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quacumque parte pertulere impetus suos, sustinere nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies.quam trepidationem trupidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et “ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.” cum undique adclamassent, quin ederet, quid fieri velit: non segniter imperium exsecuturos, “duplicate turmas” inquit, “duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum maiore vi equorum facietis, si effrenatos in eos equos inmittitis,quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est.” dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt.dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere.et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos inmittunt.