haec in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta. tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt.tresviri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus .aedes duae eo anno dedicatae sunt, una Veneris Erucinae ad portam Collinam—dedicavit L. Porcius L. f. Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello—, altera in foro olitorio Pietatis.eam aedem dedicavit M'. Acilius Glabrio duumvir, statuamque auratam, quae prima omnium in Italia est statua aurata, patris Glabrionis posuit.is erat, qui ipse eam aedem voverat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto.per eosdem dies, quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit.transtulit coronas aureas quinque et viginti, nec praeterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. captivi multi principes Ligurum ante currum ducti. aeris trecenos militibus divisit.auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere.responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem eam non novam Liguribus esse; mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre:ad consules irent et, quae ab iis imperata essent, facerent; nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse.pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis; ad duo milia eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo.inde in Sardiniam exercitus ductus et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta.Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque [cum] iis populus Romanus non ab se tantum, sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.otiosam provinciam consules habuerunt. M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem .praetores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius Mammula Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C. Maenius . ii omnes magistratum idibus Martiis inierunt.principio eius anni, quo A. Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massiliota .hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, confectam provinciam nuntiassent nec stipendio, quod mitti soleret, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse,petierunt ab senatu primum, ob res prospere gestas ut diis inmortalibus honos haberetur,deinde ut Q. Fulvio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum praetores usi essent, liceret; quod fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esse:ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis inpense retineret, seditionem exarsuri.consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus iussit. praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obvenit, P. Cornelio Sicilia , C. Maenio Sardinia ;Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem.is quia successurus Q. Fulvio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, “quaero” inquit “de te, L. Minuci , cum confectam provinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea provincia obtineri possit?si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo, quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, veteribus militibus tirones inmisceantur,an deductis de provincia veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit?dictu quam re facilius sit provinciam ingenio ferocem, rebellatricem confecisse. paucae civitates, ut quidem ego audio, quas vicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque venerunt, ulteriores in armis sunt.