inde quievere in castris Celtiberi, quia pugnae copia non fiebat; equites tantum in stationem egrediebantur, ut parati essent, si quid ab hoste moveretur.pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant neutri alteros inpedientes.praetor Romanus ubi satis tot dierum quiete credidit spem factam hosti nihil se priorem moturum, L, Acilium cum ala sinistra et sex milibus provincialium auxiliorum circumire montem iubet, qui ab tergo hostibus erat; inde, ubi clamorem audisset, decurrere ad castra eorum.nocte profecti sunt, ne possent conspici.Flaccus luce prima C. Scribonium praefectum socium ad vallum hostium cum equitibus extraordinariis sinistrae alae mittit.quos ubi et propius accedere et plures quam soliti erant Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus effunditur castris, simul et peditibus signum ad exeundum datur.Scribonius, uti praeceptum erat, ubi primum fremitum equestrem audivit, avertit equos et castra repetit.eo effusius sequi hostes. primo equites, mox et peditum acies aderat, haud dubia spe castra eo die se expugnaturos.quingentos passus non plus a vallo aberant. itaque Flaccus ubi satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum ratus est, intra vallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem excitandum pugnae sublato sed etiam, ut qui in montibus erant exaudirent.nec morati sunt, quin decurrerent, sicut imperatum erat, ad castra, ubi quinque milium armatorum non amplius relictum erat praesidium.quos cum et paucitas sua et multitudo hostium et inprovisa res terruisset, prope sine certamine capiuntur castra. captis, quae pars maxime pugnantibus conspici poterat, iniecit Acilius ignem.postremi Celtiberorum, qui in acie erant, primi flammam conspexere; deinde per totam aciem vulgatum est castra amissa esse et tum cum maxime ardere.unde illis terror, inde Romanis animus crevit. iam clamor suorum vincentium accidebat, iam ardentia hostium castra adparebant.Celtiberi parumper incertis animis fluctuati sunt; ceterum, postquam receptus pulsis nullus crat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam.acie media urgebantur acriter a quinta legione; adversus laevum cornu, in quo sui generis provincialia auxilia instruxisse Romanos cernebant, cum maiore fiducia intulerunt signa.iam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur Romanis, ni septima legio successisset. simul ab oppido Aebura qui in praesidio relicti erant in medio ardore pugnae advenerunt, et Acilius ab tergo erat.diu in medio caesi Celtiberi; qui supererant in omnes passim partes capessunt fugam. equites bipartito in eos emissi magnam caedem edidere. ad viginti tria milia hostium eo die occisa, capta quattuor milia septingenti cum equis plus quingentis et signa militaria octoginta octo.magna victoria, non tamen incruenta fuit; Romani milites de duabus legionibus paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et quadringenti ceciderunt.praetor in castra victorem exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se castris iussus. postero die spolia de hostibus lecta et pro contione donati, quorum insignis virtus fuerat.sauciis deinde in oppidum Aeburam devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones.ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viae et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit.Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit.Celtiberi, qui profecti erant a domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt.in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt.quae res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam inpediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugam saluti fuit:sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit. tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo.qui palati e fuga domum se recipiebant alterum agmen Celtiberorum venientium deditionem Contrebiae et suam cladem narrando averterunt. extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi.Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella obpugnando, donec maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.