equitibus dato signo, ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent, in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde ipsis exuti castris.supra quindecim milia Ligurum eo die occisa, capti duo milia et quingenti. triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsidibus datis in dicionem venit.gubernatores nautaeque conquisiti, qui in praedatoriis fuissent navibus, atque omnes in custodiam coniecti. et a C. Matieno duumviro naves eius generis in Ligustina ora triginta duae captae sunt.haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus Romam missi, simulque peterent, ut L. Aemilio confecta provincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere.utrumque permissum ab senatu, et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum,et uti praetor urbanus consulibus scriberet senatum aequum censere subitarios milites tumultus causa conscriptos primo quoque tempore dimitti.colonia Graviscae eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum.quina iugera agri data; tresviri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra . siccitate et inopia frugum insignis annus fuit; sex menses numquam pluvisse memoriae proditum.eodem anno in agro L. Petili scribae sub Ianiculo, dum cultores [agri] altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae. inventae sunt, operculis plumbo devinctis.litteris Latinis Graecisque utraque arca scripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium regem Romanorum rum sepultum esse, in altera libros Numae Pompili inesse.eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis.in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo, sed recentissima specie.septem Latini de iure pontificio erant, septem Graeci de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit.adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, vulgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili adcommodata fide.primo ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox pluribus legentibus cum vulgarentur, Q. Petilius praetor urbanus studiosus legendi eos libros a L. Petilio sumpsit;et erat familiaris usus, quod scribam eum quaestor Q. Petilius in decuriam legerat.lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repentendos existimaret, experiretur;id integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos plebis adit; ab tribunis ad senatum res est reiecta. praetor se ius iurandum dare paratum esse aiebat libros eos legi servarique non oportere.senatus censuit satis habendum, quod praetor ius iurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris quantum Q. Petilio praetori maiorique parti tribunorum plebis videretur domino solvendum esse.id scriba non accepit. libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.magnum bellum ea aestate coortum in Hispania citeriore. ad quinque et triginta milia hominum, quantum numquam ferme antea, Celtiberi comparaverant. Q. Fulvius Flaccus eam obtinebat provinciam.is, quia armare iuventutem Celtiberos audierat, et ipse quanta poterat a sociis auxilia contraxerat, sed nequaquam numero militum hostem aequabat.principio veris exercitum in Carpetaniam duxit et castra locavit ad oppidum Aeburam, modico praesidio in urbe posito.paucis post diebus Celtiberi milia duo fere inde sub colle posuerunt castra. quos ubi adesse praetor Romanus sensit, M. Fulvium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit, quam proxime succedere ad vallum iussum, ut viseret, quanta essent;pugna abstineret, reciperetque sese, si hostium equitatum exeuntem vidisset. ita, ut praeceptum erat, fecit. per dies aliquot nihil ultra motum, quam ut hae duae turmae ostenderentur, deinde subducerentur, ubi equitatus hostium castris procucurrisset.postremo Celtiberi, simul omnibus copiis peditum equitumque castris egressi, acie derecta medio fere spatio inter bina castra constiterunt.campus erat planus omnis et aptus pugnae. ibi stetere Hispani hostes expectantes; Romanus suos intra vallum continuit. per quadriduum continuum et illi eodem loco aciem instructam tenuerunt, et ab Romanis nihil motum.