Baebius exercitum M. Pinario praetori eunti in Sardiniam tradiderat; ceterum et senatum litteris certiorem facit obsideri a Liguribus L. Aemilium ,et M. Claudio Marcello , cuius proxima inde provincia erat, scripsit, ut, si videretur ei, exercitum e Gallia traduceret in Ligures et L. Aemilium liberaret obsidione. haec sera futura auxilia erant.Ligures ad castra postero die redeunt. Aemilius cum et venturos scisset et educere in aciem potuisset, intra vallum suos tenuit, ut extraheret rem in id tempus, quo Baebius cum exercitu venire a Pissis posset.Romae magnam trepidationem litterae Baebi fecerunt, eo maiorem,quod paucos post dies Marcellus, tradito exercitu Fabio Romam cum venisset, spem ademit eum, quia in Gallia esset, exercitum in Ligures posse traduci, quia bellum cum Histris esset prohibentibus coloniam Aquileiam deduci:eo profectum Fabium, neque inde regredi bello inchoato posse.una, et ea ipsa tardior, quam tempus postulabat, subsidii spes erat, si consules maturassent in provinciam ire. id ut facerent, pro se quisque patrum vociferari.consules nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam segnitiam, sed vim morbi in causa esse, quo serius perficeretur.non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent et militibus, quos conscriptos haberent, diem edicerent, quo Pisas convenirent. permissum, ut, qua irent, protinus subitarios milites scriberent ducerentque secum.et praetoribus Q. Petilio et Q. Fabio imperatum est, ut Petilius duas legiones civium Romanorum tumultuarias scriberet et omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret, Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim milia peditum, octingentos equites imperaret.duumviri navales creati C. Matienus et C. Lucretius , navesque iis ornatae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum provincia erat, imperatum est, ut classem primo quoque tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui esse L. Aemilio atque exercitui eius posset.Aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus, quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes venirent, qui segnius socordiusque obpugnabant,ad quattuor portas exercitum instruxit, ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent.quattuor extraordinariis cohortibus duas adiunxit praeposito M. Valerio legato, erumpere praetoria porta iussit.ad dexteram principalem hastatos legionis primae instruxit; principes ex eadem legione in subsidiis posuit; M. Servilius et L. Sulpicius tribuni militum his praepositi.tertia legio adversus sinistram principalem portam instructa est;id tantum mutatum: principes primi et hastati in subsidiis locati; Sex. Julius Caesar et L. Aurelius Cotta tribuni militum huic legioni praepositi sunt.Q. Fulvius Flaccus legatus cum dextera ala ad quaestoriam portam positus; duae cohortes et triarii duarum legionum in praesidio castrorum manere iussi.omnes portas contionabundus ipse imperator circumiit, et quibuscumque irritamentis poterat,iras militum acuebat, nunc fraudem hostium incusans, qui pace petita, indutiis datis, per ipsum indutiarum tempus contra ius gentium ad castra obpugnanda venissent,nunc, quantus pudor esset, edocens, ab Liguribus, latronibus verius quam hostibus iustis, Romanum exercitum obsideri.“quo ore quisquam vestrum, si hinc alieno praesidio, non vestra virtute evaseritis, occurret, non dico eis militibus, qui Hannibalem, qui Philippum, qui Antiochum, maximos aetatis nostrae reges ducesque,vicerunt, sed iis, qui hos ipsos Ligures aliquotiens pecorum modo fugientes per saltus invios consectati ceciderunt?quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et obpugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.” ad haec consentiens reddebatur [militum] clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset:daret signum; intellecturum eosdem, qui antea fuerint, et Romanos et Ligures esse.bina cis montes castra Ligurum erant. ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant;tum nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant; dispersi, inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra vallum non elaturos signa.adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium, qui in castris erant, calonum quoque et lixarum, sublato simul omnibus portis Romani eruperunt.Liguribus adeo inprovisa res fuit, ut perinde, ac si insidiis circumventi forent, trepidarent. exiguum temporis aliqua forma pugnae fuit; fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat.