itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit.socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt;rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum inplorantes audiret.frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem, quam Petram adpellant, obpugnare est adortus. ipse a campestri aditu castra posuit;Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem adgrederetur.oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese; iidem postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt.Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud inmerito succensentis adsentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam obferens operam, fide data arcana eius elicuit.fugam ad Romanos Demetrius meditabatur; cui consilio adiutor deum beneficio oblatus videbatur Paeoniae praetor, per cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse.hoc consilium extemplo et fratri proditur et auctore eo indicatur patri.litterae primum ad obsidentem Petram adlatae sunt. inde Herodorus—princeps hic amicorum Demetrii erat—in custodiam est coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus.haec super cetera tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt. movebant eum et praesentia crimina; expectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat.his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia, quae ab Roma renuntiarent, venerunt.qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quincti signatas, reddiderunt regi.deprecatio in litteris erat, si quid adulescens cupiditate regni prolapsus prolapus secum egisset: nihil eum adversus suorum quemquam facturum, neque eum se esse, qui ullius inpii consilii auctor futurus videri possit. hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt.itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. fuga per Paeoniam praeparata arguebatur et corrupti quidam, ut comites itineris essent; maxime falsae litterae T. Quincti urgebant.nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia adversus Romanos nudaret.ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolim ad obsides Thracum accipiendos.digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo.sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam venit. in ea cena dicitur venenum datum.poculo epoto extemplo sensit; et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur.intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberaeus et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt. ita innoxius adulescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.dum haec in Macedonia geruntur, L. Aemilius , prorogato ex consulatu imperio, principio veris in Ligures Ingaunos duxit.ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum per speciem pacis petendae speculatum venerunt.neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem non tam id recusabant, quam tempore aiebant opus esse, ut generi agresti hominum persuaderetur.ad hoc decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde, ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent:culta ea loca suorum finium esse. id ubi impetravere, post eos ipsos montes, unde averterant hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum obpugnare simul omnibus portis adgressi sunt.summa vi totum diem obpugnarunt, ita ut ne efferendi quidem signa Romanis spatium nec ad explicandam aciem locus esset.conferti in portis obstando magis quam pugnando castra tutabantur. sub occasum solis cum recessissent hostes, duos equites ad Cn. Baebium proconsulem cum litteris Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam primum veniret subsidio.