Lacedaemoniorum deinde exulum et Achaeorum legati introducti sunt; et spes data exulibus est scripturum senatum Achaeis, ut restituerentur; Achaei de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt.et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset; speculatum magis inquisitumque missi de iis quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio adversus fratrem de regno habitorum.hos tamquam medios nec in alterius favorem inclinatos miserat rex; erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes.Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere, quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam neque nullam spem habebat patrem sibi placari posse; minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret.itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertenda suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit.cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia vulgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea haud parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli.percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum,ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum;si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet.memorem ergo se praecepti eius duos simul filios non commissurum in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quoniam maiorem filium secum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse.non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultaret, qua proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli futura esset.sed non solum parendum patri [tutum], sed etiam adsentiendum erat, ne invitum parere suspicionem faceret.ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio.hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.in praesentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis.Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis pervenit. ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus.modicus primo labor in imis collibus fuit, quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant.pervenere deinde in tam opacum iter, ut prae densitate arborum inmissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset.ut vero iugis adpropinquabant, quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula, ut haud secus quam nocturno itinere inpedirentur. tertio demum die ad verticem perventum.nihil vulgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint.vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat, difficultate viae est.duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum inmolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant.multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent.