ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus, te patre indignus, omnibus videar.id enim vitiis meis, non cedendi cui ius fasque est modestia consequar. Romanos obicis mihi et ea, quae gloriae esse debent, in crimen vertis.ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii; a te missus ire non recusavi. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem.itaque mihi cum Romanis, pater, causa amicitiae tu fuisti. quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit; si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero.nec hodie, ut prosit mihi Romanorum gratia, postulo, ne obsit tantum, deprecor. nec in bello coepit, nec ad bellum reservatur; pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit.ego si quid inpie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam; si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor.non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. si mihi pater succenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori veniam impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est.e convivio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam. sine advocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor.si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi.ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus; ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui.utrum momento illo horae accusatorem audirem, an defensionem meditarer? adtonitus repentino atque inopinato malo, vix quid obiceretur intellegere potui;nedum satis sciam, quo modo me tuear. quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore vincor, misericordia certe reus vinci non debeo.ego enim, ut me mihi tibique serves, precor; ille, ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi indulgeri aequum censet?”dicenti haec lacrimae simul spiritum et vocem intercluserunt. Philippus submotis iis paulisper conlocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum,sed inquirendo in utriusque vitam ac mores, et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando,ut omnibus adpareret, noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod maxime cum Perseo gerendum erat.consules ambo in Ligures, quae tum una consularis provincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est.Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt, uti reciperentur orantes. Marcellus operiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit.senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit, verius fuisse consules, quorum provincia esset, quam se, quid e re publica esset, decernere: tum quoque non placere, si per deditionem Ligures recipiat, receptis arma adimi; atque eos ad consules mitti senatum aequum censere.praetores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem Hispaniam, quam et priore praetura provinciam obtinuerat, Q. Fulvius Flaccus in citeriorem pervenit exercitumque ab A. Terentio accepit; nam ulterior morte P. Semproni proconsulis sine imperio fuerat.Fulvium Flaccum oppidum Hispanum Vrbicuam nomine obpugnantem Celtiberi adorti sunt. dura ibi proelia aliquot facta, multi Romani milites et vulnerati et interfecti sunt. vicit perseverantia Fulvius, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit. Celtiberi fessi proeliis variis abscesserunt.urbs amoto auxilio eorum intra paucos dies capta et direpta est; praedam militibus praetor concessit.Fulvius hoc oppido capto, P. Manlius exercitu tantum in unum coacto, qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re exercitus in hiberna deduxerunt. haec ea aestate in Hispania gesta.Terentius, qui ex ea provincia decesserat, ovans urbem iniit. translatum argenti pondo novem milia trecenta viginti, auri octoginta pondo et duo, coronae aureae pondo sexaginta septem.