nisi T. Quinctium credis, cuius virtute et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem.idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum conlegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit;idem, tamquam in aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat.vis hanc formulam cognitionis esse, ut uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium obprimendi fratris iudicetur cepisse?””exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. pluribus modis se petitum criminatus est et omnes insidiarum vias in unum diem contulit.volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die, occidere; volui, cum ad cenam invitavi, veneno scilicet tollere; volui, cum comisatum gladiis adcincti me secuti sunt, ferro interficere.tempora quidem qualia sint ad parricidium electa vides, lusus, convivii, comisationis. quid? dies qualis? quo lustrans exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus et secutum est Macedonum agmen—,hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium, venena, gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit.nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti invitatus ad cenam abnueres?cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum paraveram,an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo die, per speciem comisationis occiderem?quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam evitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque evitaturum existimabam?”“Non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore vino sum usus.tu quoque velim inquiras, qua laetitia quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit illo etiam, pravo forsitan, gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. miseria haec et metus crapulam facile excusserunt;quae si non intervenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus.si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem?et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater “nihil aliud scio” inquit, “nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt.” si quaeram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri, aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent.et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quaerere ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur.quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim videri vis, non illud, quod fatentur et palam est.sed sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent; meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris, aut explica, utrum aperte an clam te adgressuri fuerimus.si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsaverunt?si clam, quis ordo consilii fuit? convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te adgrederentur, quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?”“Quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris?“cur usquam regni tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris quam ego? cur sur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?” haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent.