iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones, qui pace Romana gaudent: mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quincti credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum?T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister; eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit; illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia.quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est; eum iam regem vivo patre adpellant.haec si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum, sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen.ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco moveo, ut ipse in eius locum succedam? unus ante me pater est, et, ut diu sit, deos rogo.superstes—et ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit—hereditatem regni, si pater tradet, accipiam.cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris gentium. “obstat frater maior, ad quem iure, voluntate etiam patris, regnum pertinet;tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero, pater senex et [filio] solus [orbatus] de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum, “hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt.ita enim se res habet: periculum vitae propellere a me potes puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem mean idem tu persequi non poteris.”.postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset.deinde diu fuit silentium, cum perfusum fletu adpareret omnibus loqui non posse. tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est “omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupavit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit.cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis conloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo, sed latronis manifesti et percussoris speciem induit.periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliquae habeam,circumventum, solum, inopem, invidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae,ut et hoc, quod iam quale sit scies, suspectum alio vitae nostrae tenore faceret et illam vanam criminationem spei, voluntatis, consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret?simul et illud quaesivit, ut repentina et minime praeparata accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta.oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis [meae] ante me accusatum;si illa, separata ab hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri,ut per se quaereretur, utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses.ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam.occidendi sui consilium inisse me videri vult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum.quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse?nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse, ut quem vellent inponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit?an ut cruentum diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et invisus essem?