principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt. consulibus nulla praeter Ligures quae decerneretur erat. iuris dicto urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio evenit,Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia.dilectus habere consules iussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat Apuanos ad rebellionem spectare periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent;et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant, in ulteriore, quia diu aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse.ob ea novos exercitus conscribi placuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites; sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia peditum addita et octingenti equites; hi duo consulares exercitus essent.scribere praeterea iussi septem milia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat.in Hispaniam utramque quae ducerentur quattuor milia peditum civium Romanorum et ducenti equites et sociorum septem milia peditum cum trecentis equitibus scribi iussa.et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat, in Liguribus prorogatum in annum imperium esset.Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit;forem ex aede Lunae, quae in Aventino est, raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis, quibus superstabant, evertit;fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit. itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt.simul procuratum est, quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat et a Formiis aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.per eos dies ex litteris A. Terenti propraetoris cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum aeger fuisset, mortuum esse. eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci.legationes deinde transmarinae introductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade.Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.de Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile adpareret, non diutius, quam necesse esset, facturum.neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare.iam primum omnem fere multitudinem civium ex maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam quae nunc dicitur, quondam adpellata Paeonia est,traduxit, Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello.ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit; relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant, exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur.his ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat.postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.eam crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit.Herodicum, principem Thessalorum, multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit; in viduitate relictae filiae singulos filios parvos habentes, Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus.Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est,Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enisa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit.Theoxena, ut in suis manibus liber sororis educarentur, Poridi nupsit, et tamquam omnes ipsa enisa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura.postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo, sed custodum etiam libidini rata, ad rem atrocem animum adiecitausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam, quam in potestatem Philippi venirent.