qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit.additum deinde omnium maxime tempestivo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.cum commoditas iuvaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei.tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare tam id laetum patribus civibus universis nec prosperum fore quam ipsi crederent. consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum.unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos. neque id etiamsi ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in aliorum facere.his vocibus moverunt partem plebis. postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros si quis in militare stipendium tributum non contulisset.patres bene coeptam rem perseveranter tueri; conferre ipsi primi, et quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant.cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt.quos cum et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives conspici volgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum.et lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q. Quinctius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L. Furius Medullinus tertium M'. Aemilius Mamercus.Ab iis primum circumsessi Veii sunt. sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent.ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium M'. Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cornelium Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium Rutulum iterum.cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum;Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem hoste occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mortales.arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem convecto;taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset. Ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera multitudo multitude repentino pavore oppressa in deditionem venit.diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Servius Romanus vocitatus. sunt qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant.praebet errorem quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit; sed eam earn reges Romani delevere, Caeretumque, non Veientium fuerat; altera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.