Dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit.tribuni militum mentione nulla comitiorum consularium habita—credo ob iram dictatoris creati—tribunorum militum comitia edixerunt.tum vero gravior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent.itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C. Valerius Potitus Num. Fabius Vibulanus C. Servilius Ahala, hic hie re fectus continuato honore cum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus venientibus ad finem legatio Veientium obvia fuit.petiere ne priusquam ipsi senatum Romanum adissent Veios iretur. Ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur.et in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio; ubi tantum in tempore fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur.tarditatis causa non in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum.fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere.insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis Num. Fabio Ambusto L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res,ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit.id patres aegre passi decrevere ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent.quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse; modo duo praesidia occidione occisa, cetera cum periculo retineri; nullum annum esse quo non acie dimicetur;et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus.haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt.maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria vexandam militia trucidandamque hostibus obici; eam earn procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque aut agri publici public aut suffragii libere ferendi consilia agitet.prensantesque veteranos stipendia cuiusque et volnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset rogitantes.haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam si subiecta invidiae esset antiquari apparebat.interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum placuit; Cn. Cornelius unus Romae relictus.tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere.Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos; Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit.Anxur fuit, quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona in paludes.Ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit. circummissae quattuor cohortes cum C. Servilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere.ad quem tumultum obstupefacti qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas admovendi; plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit. cogebantur itaque victi,quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente, ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis;quorum ad duo milia et quingenti vivi capiuntur. a cetera praeda Fabius militem abstinuit, donec denec collegae venirent,ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio eius loci avertissent.