facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio.pro fortuna illis animos esse; ubi videant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi, haud gravate adclinaturos se ad causam senatus,per quam cum universo ordini, tum primoribus se patrum concilient.adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia conlaudante iuvenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent.misso senatu prensantur ab principibus tribuni. suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore, sex ad intercessionem comparavere.posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent,eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio; in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam privatum inopem, confugere;praeclarum ipsis potestatique esse non ad vexandum senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse quam ad resistendum improbis collegis.fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex omnibus partibus curiae tribuni appellarentur. tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissolvendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt. gratiae intercessoribus ab senatu actae.latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.duo bella insequens annus habuisset, quo P. Cornelius Cossus C. Valerius Potitus Q. Quinctius Cincinnatus Num. Fabius Vibulanus tribuni militum consulari potestate fuerunt,ni Veiens bellum religio principum distulisset, quorum agros Tiberis super ripas effusus maxime ruinis villarum vastavit.simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, suae gentis populo, praesidium ferre.excursiones inde in confinem agrum Labicanum factae erant novisque colonis bellum inlatum.quam noxam cum se consensu omnium Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis ne memorabili quidem bello, per obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere.temptatum ab L. Decio tribuno plebis, ut rogationem ferret qua Bolas quoque, sicut Labicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum, qui nullum plebi scitum nisi ex auctoritate senatus passuros se perferri ostenderunt, discussum est.bolis insequente anno receptis Aequi coloniaque eo deducta novis viribus oppidum firmarunt, tribunis militum Romae consulari potestate Cn. Cornelio Cosso L. Valerio Potito Q. Fabio Vibulano iterum M. Postumio Regillensi.huic bellum adversus Aequos permissum est, pravae mentis homini, quam tamen victoria magis quam bellum ostendit.nam exercitu impigre scripto ductoque ad Bolas cum levibus proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum inrupit. deinde ab hostibus in cives certamen vertit et cum inter oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido fidem mutavit.eam earn magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit.auxit eam earn iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut mitterentur coloni laturum se dicenti—dignum enim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse— malum quidem militibus meis inquit, nisi quieverint. quod auditum non contionem magis quam mox patres offendit.et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret voces quae invidiae non ipsi tantum sed causae atque universe ordini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat.tum vero secundum tam saevum atque inhumanum dictum auditis inquit, Quirites , sicut servis malum minantem militibus?tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur quam qui vos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque adversarios adversaries depugnant?