dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; decem tribus sorte ductae sunt. ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere.coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia velle, sua imperia sola rata esse;contemnere in vicem et contemni, donec done castigantibus legatis tandem ita comparatum est ut alternis diebus summam imperii haberent.quae cum allata Romam essent, dicitur Q. Servilius, aetate et usu doctus precatus ab dis immortalibus ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset quam ad Veios fuisset, et velut haud dubia clade imminente institisse filio ut milites scriberet et arma pararet.nec falsus vates fuit. nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam vallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique.castraque eo die aegre retenta, postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus per aversam portam fuga turpi deseruntur. duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere:palati alii per agros passim multis itineribus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt.minus trepidationis fuit, quod eventus timori hominum congruens fuerat, et quod subsidia quae respicerent in re trepida praeparata erant ab tribune militum.iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse.et , quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Servilius Priscus, vir cuius providentiam in re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat.magistro equitum creato a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo—ut tradidere quidam; nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt,—novo exercitu profectus ad bellum accitis qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad Aequos quae in Romanis ducibus fuerat.itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.tantus ardor ad dimicandum fuit ut impetum Aequi non tulerint, victique acie cum fuga effusa petissent castra, brevior tempore et certamine minor castrorum oppugnatio fuit quam proelium fuerat.captis direptisque castris cum praedam dictator militi concessisset secutique fugientem ex castris hostem equites renuntiassent omnes Labicanos victos, magnam partem Aequorum Labicos confugisse,postero die ad Labicos ductus exercitus oppidumque corona circumdata scalis captum ac direptum est.Dictator exercitu victore Romam reducto die octavo quam creatus erat magistratu se abdicavit; et opportune senatus priusquam ab tribunis plebi agrariae seditiones mentione inlata de agro Labicano dividendo fierent, censuit frequens coloniam Labicos deducendam.coloni ab urbe mille et quingenti missi bina iugera acceperunt. captis Labicis deinde tribunis militum consulari potestate Agrippa Menenio Lanato et C. Servilio Structo et P. Lucretio Tricipitino,iterum omnibus his, et Sp. Rutilio Crasso, et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium, et duobus iterum, M. Papirio Mugillano et Sp. Nautio Rutulo biennium tranquillae externae res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.turbatores volgi erant Sp. Maecilius quartum et M. Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati.ei cum rogationem promulgassent ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebi scitopublicarentur fortunae—nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod venisset adsignatumve publice esset praeterquam plebs habebat,—atrox plebi patribusque propositum videbatur certamen. nec tribuni militum nunc in senatu, nunc conciliis privatis principum cogendis viam consilii inveniebant,cum Ap. Claudius, nepos eius qui decemvir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex patrum concilio,dicitur dixisse vetus se ac familiare consilium domo adferre; proavum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus viam unam dissolvendae tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem.