A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.Veientes re secunda elati missis circum Etruriae populos legatis iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem movissent, voluntarios undique ad spem praedae adsciverunt.uni Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum novorum colonorum caede imbutis armis Veientibus sese coniungunt.consultare inde principes duorum populorum Veios an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae visae opportuniores; itaque traiecto Tiberi Veientes Fidenas transtulerunt bellum.Romae terror ingens erat. accito exercitu a Veiis, eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae fiuntque omnia castris quam urbi similiora ,cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissisdictator ad contionem advocatam increpuit quod animos ex tam levibus momentis fortunae suspensos gererent ut parva iactura accepta, quae ipsa non virtute hostium nec ignavia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta sit, Veientem hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas.eosdem et Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem animos, easdem corporis vires, eadem arma gerere; se quoque eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit,et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Veientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iovis Feretri templo intulerit.proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent.simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanumintellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint.votis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeva Tiberi amne saeptus.T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere quod ab tergo hostibus foret.ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper, dum speculatores referrent Quinctium evasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit;magistro equitum praecipit ne iniussu pugnam incipiat: se cum opus sit equestri auxilio signum daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor mernor opimi doni Romulique ac Iovis Feretri rem gereret.legiones impetu ingenti confligunt. Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.concusserat primo statim congressu hostem, cum repente patefactis Fidenarum portis nova erumpit acies inaudita ante id tempus invisitataque.ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.tum dictator magistro equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio accito proelium ciens ipse in sinistrum cornu, quod, incendio similius quam proelio, territum cesserat flammis, accurrit claraque voce Fumone victi inquit,velut examen apum loco vestro exacti inermi cedetis hosti? non ferro exstinguetis ignes? non faces has ipsas pro se quisque, si igni, non telis pugnandum est, ereptas ultro inferetis?agite , nominis Romani ac virtutis patrum vestraeque memores vertite incendium hoc in hostium urbem et suis flammis delete Fidenas, quas vestris beneficiis placare non potuistis. legatorum hoc vos vestrorum colonorumque sanguis vastatique fines monent.ad imperium dictatoris mota cuncta acies. faces partim emissae excipiuntur, partim vi eripiuntur: utraque acies armatur igni.