quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse, et si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?altera conubium petimus, quod finitimis externisque dari dai solet—nos quidem civitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam victis dedimus;—altera nihil novi ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usurpamus, ut quibus velit populus Romanus honores mandet.quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem?si populo Romano liberum suffragium datur, ut quibus velit consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc valet, plebeiusne consul fiat, tamquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?ecquid sentitis in quanto contemptu vivatis? lucis vobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur;quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri. obsecro vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere quod non in regibus ante fuerit?en unquam creditis fando auditum esse Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne civem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse?L. deinde Tarquinium, non Romanae modo, sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci, regem factum?Ser . Tullium post hunc, captiva Corniculana natum, patre nullo, matre serva, ingenio virtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit?ergo dum nullum fastiditur genus in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum. paeniteat nunc vos plebeii consulis, cum maiores nostri advenas reges non fastidierint et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti?claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis non in civitatem modo accepimus sed etiam in patriciorum numerum.ex peregrinone patricius, deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes erit?utrum tandem non credimus fieri posse ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe sit, Numae, L. Tarquinio, Ser. tullio similis, an,ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum patiemur, potiusque decemviris, taeterrimis mortalium, qui tamen omnes ex patribus erant, quam optimis regum, novis hominibus, similes consules sumus habituri?" at enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit. quid postea? nullane res nova institui debet, et quod nondum est factum—multa enim nondum sunt facta in novo populo,—ea ne si utilia quidem sint fieri oportet?pontifices , augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt. census in civitate et discriptio centuriarum classiumque non erat; ab Ser. tullio est facta.consules nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. dictatoris nec imperium nec nomen fuerat: apud patres esse coepit. tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est, ut fierent. decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus et e re publica sustulimus.quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur?hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum summa iniuria plebis? An esse ulla maior aut insignitior contumelia potest quam partem civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi?quid est aliud quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur cavent, ne societur sanguis. quid ?hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe neque vestras filias sororesque enubere ecnubere sinendo e patribus?nemo plebeius patriciae virgini vim adferret; patriciorum ista libido est; nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset.verum enimvero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id demum demumr contumeliosum plebi est. cur enim non fertis, ne sit conubium divitibus ac pauperibus?