tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, castrisque et his captis hostes praeter senatores omnes venum dati sunt. praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator vendidit; praepositoque consule castris ipse triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit.egregiae dictaturae tristem memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, victorem securi percussum tradunt.nec libet credere, et licet in variis opinionibus; et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit. imperioso quoque Manlio cognomen inditum; Postumius nulla tristi nota est insignitus.Cn . Julius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte dedicavit. aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitu in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.insigni magnis rebus anno additur nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.agitatum in urbe ab tribunis plebis ut tribuni militum consulari potestate crearentur nec obtineri potuit. consules fiunt L. Papirius Crassus L. Iulius. Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias annorum octo impetraverunt:Volscorum res super acceptam in Algido cladem pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones versa: undique otium fuit Romanis.legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre.consules L. Sergius Fidenas iterum Hostius Lucretius Tricipitinus. nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti eos consules A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum.Veientes in agrum Romanum excursiones fecerunt. fama fuit quosdam ex Fidenatium iuventute participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L. Sergio et Q. Servilio et Mam.Aemilio permissa. quidam Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent parum constabat. colonorum additus numerus agerque iis bello interemptorum adsignatus.siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae sed terra quoque ingenito umore egens vix ad perennes suffecit amnesdefectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum morientium morientum dedit; scabie alia absumpta; volgatique contactu in homines morbi. et primo in agrestes ingruerant servitiaque; urbs deinde impletur.nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa invasit irvasit , novos ritus sacrificandi vaticinando inferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti superstitione animi,donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae.datum inde negotium aedilibus ut animadverterent ne qui nisi Romani di neu quo alio more quam patrio colerentur.irae adversus Veientes in insequentem annum, C. Servilium Ahalam L. Papirium Mugillanum consules, dilatae sunt.nihil tune quoque ne confestim bellum indiceretur neve exercitus mitterentur religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere.cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat et ante diem rebellaverant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita.controversia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. pervicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. omnes centuriae iussere.in eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum annum crearentur.tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu C. Furius M. Postumius A. Cornelius Cossus.ex his Cossus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur, aperuerunt ad occasionem locum hosti;incertam namque aciem, signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, invasere opportune Veientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere;plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum. maesta civitas fuit vinci insueta; odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis. et cum ibi quoque religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.