dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari. cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur; ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum dictatori est.haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio consule ad praesidium urbis et L. iulio lulio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res qua eguissent in castris moraretur, dictator praeeunte A. Cornelio pontifice maximo ludos magnos tumultus causa vovit,profectusque ab urbe diviso cum Quinctio consule exercitu ad hostes pervenit.sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt.ita quattuor exercitus totidem munimenta planitiem in medio non parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem habebant.nec ex quo castris castra conlata sunt cessatum a levibus proeliis est, facile patiente dictatore conferendo vires spem universae victoriae temptato paulatim eventu certaminum suos praecipere.itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe, noctu adorti castra consulis rem in casum ancipitis eventus committunt. clamor subito ortus non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit.ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmant, pars corona 8 vallum cingunt. in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur quid opus facto sit. missum extemplo ad castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus praeficitur: ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit unde ex necopinato aversum hostem invadat.Q. Sulpicium legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat equites, nec ante lucem movere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. omnia , quae vel alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit;illud eximium consilii animique specimen et neutiquam volgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit.qui postquam intentos homines in eventum periculi alieni pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque est adortus, prius paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent.inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. et Fabius cum equitatu impetum dederat et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat;dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque.circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam genere, iam orbem volventes suos increpans clara voce Hic praebituri inquit,vos telis hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis aut quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? An deum aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis? ferro via facienda est.hac , qua me praegressum videritis, agite, qui visuri domos parentes coniuges liberos estis, ite mecum! non murus nec vallum sed armati armatis obstant. virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis.haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant impressionem qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et moverunt victorem, donec done dictator pedem iam referentibus suis advenit, eoque omne proelium versum est.uni viro Messio fortuna hostium innititur. multa utrimque volnera, multa passim caedes est. iam ne duces quidem Romani incruenti pugnant.unus Postumius ictus saxo perfracto capite acie excessit, non dictatorem umerus volneratus, non Fabium prope adfixum equo femur, non bracchium bracehium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio submovit.messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant. eodem omnis acies inclinatur.consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet.non segnior oppugnatio est quam pugna fuerat. consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam impressionem factam. et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.