Q. Caecilius, Q. Iunius, Sex. Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant.pervicerunt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex locis—tot enim iam creari licebat—et plebeii aliqui profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur.Plebs , quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemilius, vir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium ac Veientes defecere.maius additum defectioni scelus: C. Fulcinium Cloelium Tullum Sp. Antium L. Roscium, legatos Romanos, causam novi consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt.levant quidam regis facinus: in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse,—rem incredibilem,interventu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium consulentiurn de caede ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus.propius est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris voluisse.legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris positae sunt. cum Veientibus Fidenatibusque, praeterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox dimicatio instabat.itaque ad curam summae rerum quieta plebe tribunisque eius nihil controversiae fuit quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas.a bello credo quod deinde gessit appellatum; hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit, nec nee incruentam victoriam rettulit. maior itaque ex civibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit, et senatus ut in trepidis rebus dictatorem dici Mamercum Aemilium iussit.is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit.ad dilectum dilectur a consulibus habitum centuriones veteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator iussit.cum potestas maior tum vir quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem submovere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum auxilio venerunt.tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat vallo interposito. postero die in aciem eduxit.inter hostes variae fuere sententiae. faliscus , procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam: Veienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse.Tolumnius , quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit.dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt.Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit.parumper silentium et quies fuit nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex ea ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum.quod simul conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit; secuta peditum acies ingenti vi conflixit.nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat; equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris.