sic ager ad Ardeates rediit. triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus, M. Aebutius Helva;qui praeter minime populare ministerium, agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset cum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti,quod nihil gratiae cuiusquam dederant, vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno C. Furio Paculo et M. Papirio Crasso consulibus.ludi ab decemviris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto voti eo anno facti sunt.causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factusneque ut de agris dividendis plebi referrent consules ad senatum pervincere potuit, et cum magno certamine obtinuisset ut consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari iussi sunt;ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum impediturum, cum quietis finitimis neque bello neque belli apparatu opus esset.sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto;unum afuit bellum externum; quo si adgravatae res essent, vix ope deorum omnium resisti potuisset. coepere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine contionum et urbis deserto agrorum cultu; nam utrumque traditur. et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem nunc neglegentiam consulum accusabant.postremo perpulere plebem haud adversante senatu ut L. Minucius praefectus annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque levatae haud immeritam iinmeritam et gratiam et gloriam tulit.qui cum multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex Etruria haud baud ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae fecisset, et revolutus ad dispensationem inopiae,profiteri cogendo frumentum et vendere quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam,multi ex plebe, spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obvolutis se in Tiberim praecipitaverunt.tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus praedives, rem utilem pessimo exemplo peiore consilio est adgressus.frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit;plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem.ipse , ut est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere, et quoniam consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine, quod ingens exsudandum esset, praemium fore.iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis maturisve satis consiliis oppressit.consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus vir novanti res; collega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen;et L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen.hic Minucius eandem publice curationem agens quam Maelius privatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem compertam ad senatum defert:tela in domum Maeli conferri, eumque contiones domi dorni habere, ac non dubia regni consilia esse. tempus agendae rei nondum stare: cetera iam convenisse: et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria esse. serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre.quae postquam sunt audita, cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules quod exspectassent donec done a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam vindicem;