quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperii Romani et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, inpunitos dimiserint;debuisse gravem temeritatis mercedem statui; quod vero etiam sua reddiderint, vereri, ne tanta indulgentia plures ad talia audenda inpellantur.et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius consul Gallis ex provincia exactis Histricum bellum moliri coepit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret.id senatui placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam an civium Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt.triumviri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus .eodem anno Mutina et Parma coloniae civium Romanorum sunt deductae. bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.deduxerunt triumviri M. Aemilius Lepidus T. Aebutirus Carus L. Quinctius Crispinus .et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti. Sempronius Gracchus . in singulos iugera data decem.eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero in agro Ausetano et proelia secunda cum Celtiberis fecit et oppida quae ibi communierant aliquot expugnavit.ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est inplicitus et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum. ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit.creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum , cum M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat, a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset.praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus M. Valerius Laevinus P. Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Terentius Istra .supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam editam e mari esse.Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis, ad eam rem ad Prusiam missis praeter T Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica .