Scipio etsi non exul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum, sed etiam funeri suo exilium indixit.dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetri legatorumque aliter aliorum adfecerat animos.vulgus Macedonum, quos belli ab Romanis inminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti favore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant.nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, illum paelice ortum esse; illum ut ex vulgato corpore genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem prae se ferre;ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse.haec vulgo loquebantur. itaque et Persea cura augebat, ne parum pro se una aetas valeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset;et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graviorem esse, quam vellet, minorem filium censebat.offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se vivo regiam esse indignabatur;et ipse iuvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se iudiciis senatus concessisque sibi, quae patri negata essent;et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam invidiam non apud fratrem modo,sed etiam apud patrem conciliabat, utique postquam legati alii Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex nova constitutione senatus facere. sed omnia maerens quidem et gemens,eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam praeberet.avertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam in Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit; Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum,qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit.relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit—Paeoniae ea regio est—prope Erigonum fluvium, qui ex Illyrico per Paeoniam fluens in Axium editur amnem, haud procul Stobis, vetere urbe;novam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, adpellari iussit.dum haec in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti.Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret.advenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant, plerique arma ex agris rapta habebant;ea aegre patientibus iis adempta quaeque alia aut populantes agros rapuerant aut secum adtulerant. de his rebus qui quererentur legatos Romam miserunt.introducti in senatum a C. Valerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius iniuria consedisse;oppidum quoque aedificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli vim adlaturos venisse. nuper M. Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum.se certam etsi non speciosam pacem quam incerta belli praeoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani.post paucos dies iussos et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo terrarum possent, in animo habuisse. arma deinde sibi et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque, adempta.orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes saevirent.huic orationi senatus ita responderi iussit: neque illos recte fecisse, cum in Italiam venerint oppidumque in alieno agro nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset, permissu aedificare conati sint, neque senatui placere deditos spoliari.itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, unde venerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant:Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse; non utique iis melius fore, qui eas primi pervias fecissent.legati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius Acidinus . Galli redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt,