ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati lucem insequentem expectaverunt.postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum eius in civitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant;sed defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem eius consentiebant, sed, utrum maturarent an differrent, ambigebatur.vicit pars avidior poenae; missusque qui venenum ferret. accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas—is alter imperator Achaeorum erat—equitesque evasissent. postquam dictum est incolumes esse, “bene habet” inquit, et poculo inpavide exhausto haud ita multo post exspiravit.non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus crudelitatis fuit. victa namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur.ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit, tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem Hannibalem P. Scipionem .adeo in aequo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit; quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum adversus Eumenem motum faciebat.ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset,seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit, a primo conloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt.semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens et fidei regum nihil sane fretus, Prusiae vero levitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat.ad omnia undique infesta, ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur.sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari volunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset.Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat,fugere conatus, ut id quoque obcursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse, venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.“liberemus” inquit “diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis expectare longum censent.nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit.horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret, praedixerunt; hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.” exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. hic vitae exitus fuit Hannibalis.Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio L. Valerium principem senatus ipsum censorem lectum invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset,quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset.Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius , adversus quem oratio inscripta P. Africani est.hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres.inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum inierunt.ita [et] vixisse in tribunatu Naevi videtur diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valeri et M. Porci censuram.trium clarissimorum suae cuiusque gentis virorum non tempore magis congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitae exitum habuit.iam primum omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt. veneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in vinculis exspiravit;